S 1213

A.D. 962. Wulfstan to St Edmund's Abbey, Beodrichesworth; grant of 4 hides (cassati) at Palgrave, Suffolk. Latin.

Archive: Bury St Edmunds

MSS: 1. Cambridge, U.L., Ff. 2. 33, 48v-49r (s, xiii2)
2. Cambridge, U.L., Mm. 4. 19, 119v-120r (s. xiii1)
3. BL Add. 14847, 19r (s. xiv)
4. BL Add. 45951, 1rv (s. xv)
5. BL Add. 45951, 1v-2r (s. xv)

Printed: K 491; B 1084; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 122.

Comments: Hart, ECEE, no. 75, authentic basis, formulation modelled on that of a royal diploma; Hart, ECNE, p. 385, donor is presumably Wulfstan of Dalham; Dumville 1993, p. 35 n. 132, cited.

Palegrave .

Nichil in hoc recidivo erumpnosoque seculo prolixa fruitur felicitate nichil diurna potitur dominacione nichil quod non ad fatalem vite terminum veloci cursu cum dedecore tendat . Et iccirco sic nobis rerum secularium patrimonie sunt perfruende . ut tamen eterne patrie emolumentis nunquam districti examinis die quod absit fraudemur addicti . Quapropter ego Wlstan celestis regni desiderio exardescens favente superno numine litterarum apicibus commendare procuravi . Donans concedo Deo omnipotenti 7 ecclesie sancti Martiris sui Edmundi quæ sita est in loco celebri appellativa ruricolarum appellatione at Beodrichesworth nuncupato . iiiior. cassatos in loco ubi wlgariter prolatum est at Palegrave cum omnibus ad se rite pertinentibus pascuis . pratis . rivulisque pro redempcione piaculorum meorum . commendamus et nomine altithroni gubernatoris ut nullus superveniens hominum inflatus gressibus superbie . nec Rex nec propinqui mei nec princeps nec prepositus . alicujus persone habitus hanc prefatam libertatem in alicujus oneris molestia mutare audeat aut in diebus nostris vel successorum nostrorum . set sit libera ab omni mundiali jugo exceptis istis expeditione pontisve restauracione firmata est ista predicta donacio Anno dominice incarnacionis . dcccclxii . Indictione . via. cum consensu 7 licentia Edgari Regis omniumque heroicorum suorum . Si quis autem prescriptis statutis noluerit consentire aut obedire . sciat se alienum esse a consorcio sancte ecclesie . 7 a corpore 7 sanguine domini nostri Jhesu Christi per auctoritatem beati Edmundi martiris sociorumque ejus nisi hic prius digna emendaverit penitentia aute mortem .

+ Ego Ædgar Rex Anglorum consensi 7 consignavi.
+ Ego Dunstan archiepiscopus regie roborator donacionis agye triumphalis crucis signaculum depinxi . 7 cetera .