S 367a

A.D. 903. King Edward, with Æthelred and Æthelflæd of Mercia, at the request of Æthelfrith, dux, renews the charter of a grant by Coenwulf, king of Mercia, to Beornnoth, comes, of 10 hides (cassati) at Islington, Middx. Latin.

Archive: London, St Paul's

MSS: 1. London, Lincoln's Inn, Hale 84, 93v (s. xvii)
2. Bodleian, James 23, pp. 33-4 (s. xvii; extract only)

Printed: Gibbs 1939, p. 4 (J. 8) ex MS 2; Keynes 1993/2, p. 310, with translation, pp. 310-11, ex MS 1.

Comments: Sawyer, Burton, p. 4 n. 1; Keynes 1993/2, authentic; Baines 1994; Keynes 1994/2, pp. 1143-4, cited; cf. S 367, 371.

Notes: Previously listed as S 371 MS 2.

Regnante imperpetuum et mundi monarchiam gubernante Altithroni patri sobole qui celestia simul et terrestria moderatur, illius incarnationis anno DCCCC III Indictione vero vi, contigit quod Æþelfriðo duci omnes sui hæreditarii libri ignis vastatione combusti perierunt. Tali igitur necessitate cogente predictus dux Eadwardum regem rogavit Æþelredum quoque Æþelfledamque qui tunc principatum potestatemque gentis Merciorum sub predicto rege tenuerunt, omnes etiam senatores Merciorum ut ei consentirent et licentiam darent alios sibi libros rescribendi.

Tunc illi omnes unanimiter devota mente consenserunt ut alii et libri scriberentur eodem modo sicut priores scripti erant, in quantum eos memoriter recordari potuisset. Si vero quoslibet recordari minime potuisset, tunc ei ista cartula in auxilio et affirmatione fieret ut nullus eum contentiose cum aliis libris affligere valuisset nec proprinquus nec alienus, quamvis aliquis homo de vetustis libris aliquem protulerit quem prius fraudulenter vel hora ipsius incendii vel aliquo tempore per furtum abstraxisset. Novimus quodque quod omnia quæ in hoc mundo contingere solent aliquando vero tardius aliquando vero citius ex memoria mortalium delapsa in oblivionem devenire nisi in scedulis literarum karacteribus adnotantur.

Quapropter in hac cartula innotescere ratum atque gratum satisque commodum duximus de illa videlicet terra æt Gisladune x. cassatorum quod eam Cronulfus rex inclitus Merciorum suo fideli Beornoþo comiti condonavit sibi suisque post se perhenniter heredibus liberam cum omni utilitate possidendam, signoque alme crucis suam munivit prerogativam ac fideliter firmavit cum silvis pratis ac paschuis omnibusque utilitatibus perpetualiter possidendam.

+ Eadwardus rex + Æþelred + Aþelfled + Wilfere bisceop + Werferd b[isceop] + Plegmund Archiepiscopus + Wimund b[isceop] + Eadgar b[isceop] + Æþelwerd + Osferd + Orlaf + Aþelun Abb. + subscripsi.