S 191

A.D. 840 for c. 844 x 852. Berhtwulf, king of Mercia, to the church of St Mary, Evesham; grant of 10 hides (mansae) at Quinton, Warwicks.; 2 at Pebworth, Worcs.; and 5 at Mappleborough in Studley, Warwicks. Latin.

Archive: Evesham

MSS: BL Harley 3763, 63v (s. xii)

Printed: K 244; B 453.

Comments: Stevenson 1904, p. 229 n. 4, doubtful; PN Bucks., p. 108, treats as Quinton, Gloucs.; Finberg, ECWM, no. 252, authentic basis, witnesses not compatible with A.D. date; O'Donovan 1973, p. 91, dubious, indiction and regnal year correspond with 840 but episcopal witnesses belong some years later; Hart, ECNE, no. 49, authentic basis; Hooke 1990, p. 100, on Pebworth.

Beorhtwulf.

Nemroth gigante Babiloniam edificante . 7 turrim confusionis linguam dispertitam fuisse lata declarat scriptura . ac deinde arma 7 bella cepisse per odium . Sed transmigrante Babilonie tirannide Romam caput extulisse . haut dubium est que per linguas 7 populos leges 7 judicia instituit . 7 census reddere vi coegit . Gratia vero superfusa cui honor . cui vectigal deberetur reddere non renuit dicens . 'Reddite que sunt cesaris cesari . 7 que sunt Dei Deo' . Hoc ergo audito 7 prelibato . Ego Beorhtwulf rex Merciorum pro remedio anime mee et spe mercedis eterne decem 7 septem mansas videlicet in Quentone . x . in Pebewrthe . ii . in Mepelesbarwe . v . ecclesie sancte Marie beatissime Dei genitricis semperque virginis que sita est in Eoueshame libenter in perpertuum concedo . Hec vero prenominata terra libera sit ab omnibus difficultatibus vel secularibus rebus nisi tribus istis . pontis 7 arcis 'construccione' 7 expeditione .

Qui autem nostram hanc munificentiam observare voluerit . servetur ei merces eterna . Qui autem noluerit 7 confrigere temptaverit ; confringet Deus omnipotens regnum et potentiam ejus . 7 hic 7 in futuro seculo 7 ponat partem ejus cum diabolo in puteo nigri inferni . nisi digne emendaverit illud .

Hæc vero singrafa depicta est anno dominice incarnationis . dcccxl . Indictione vero . iii . regni autem ejusdem Beorhtwulfi regis . ii o . anno .

Hii sunt testes .

Ego Beorhtwulf rex in nomine sancte 7 individue trinitatis hanc donationem concedens donavi .
Ego Seðrið regina concessi .
Ego Tunberht episcopus concessi .
Ego Alhun episcopus consensi .
Ego Ceolred episcopus consensi .
Ego Beorhtred episcopus consensi .
Ego Eðelhard dux consensi .
Ego Hunberht dux consensi .
Ego Mucel dux consensi .
Ego Ælfstan dux consensi .