S 1169

A.D. 685 (iuxta vadum Berlingford, ? Burford, Oxon., 30 July). Berhtwald, king or subregulus, to Aldhelm, abbot, for the monks of Malmesbury; grant of 40 hides (cassati) at Somerford Keynes, Gloucs. Latin.

Archive: Malmesbury

MSS: 1. BL Lansdowne 417, 8r (s. xiv/xv)
2. PRO E. 164/24, 121v (s. xiii)
3. Bodleian, Wood empt. 5, 10v-11v (s. xiii)
4. Oxford, Magdalen College, 172, 83r (s. xii)

Printed: Mon. Angl., i. 50; Wharton, Anglia Sacra, ii. 10; K 26 ex Wharton and MS 1; Mon. Angl. (rev. edn), i. 257 (no. 4); Giles, Opera Aldhelmi, col. 313; Hamilton, William of Malmesbury, G.P., pp. 351-2; Brewer, Reg. Malm., p. 279 ex MS 3; B 65 ex Brewer, Hamilton, K and MS 1.

Comments: Akerman 1857/1, no. 6; HS, p. 169, questionable; Stenton 1918, p. 438 n. 26, of ill repute with some possibly authentic features (= Stenton 1970, pp. 52-3 n. 7); Darlington 1955, p. 90; Watkin 1956, p. 211 and n. 24; Finberg, ECW, no. 184, authentic; Chaplais 1965, p. 56 n. 70, on a formula (= 1973, p. 37 n. 70); Stenton 1971, pp. 69, 151, treats as authentic; Finberg, ECWM, no. 3, authentic; Cox 1976, pp. 26, 35, on place-names; Sims-Williams 1976, pp. 13-14 n. 10; Scharer 1982, p. 93 n. 47, dubious; Wormald 1983, p. 112, on donor; Wormald 1985, p. 25, broadly trustworthy; Edwards 1988, pp. 93-4, authentic; Hart 1990, p. 7, cited.

Ea quæ secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur , quamvis solus sermo sufficeret promulgare , tamen , pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda . Quapropter ego Berhtwald , regnante domino , rex , pro remedio animæ meæ et indulgentia commissorum criminum , aliquam terram conferre largirique Aldelmo abbati decrevi , id est illam de orientali parte fluminis quod appellatur Temis , juxta vadum cujus vocabulum est Sumerford . xlta. cassatos ; ea scilicet diffinitione. ut omni servitute secularium potestatum portio terræ illius perpetualiter sit libera , ad serviendum necessitatibus monachorum Deo servientium in monasterio quod nominatur Maldumesburg . Et , ut firmius ac tenatius hæc donatio in perpetuum roboretur , etiam præcellentissimum monarchum Ethelredum ad testimonium ascivimus regem , cujus consensu et confirmatione hæc munificentia acta est . Si quis contra hanc donationem venire temptaverit , aut , tirannica fretus potestate , invaserit , sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum . Actum publice in sinodo , juxta vadum Bregford , mense Julio, tricesima die mensis ejusdem , indictione . xiii.a , anno ab incarnatione domini . 'dc' . octogesimo quinto .