S 878

A.D. 996. King Æthelred to Wulfric, his minister; grant of 3 hides (cassati) at Abbots Bromley, Staffs. Latin with English bounds.

Archive: Burton

MSS: 1. Stafford, William Salt Library, 84/4/41 (s. x2; BA Facs., no. 12)
2. Aberystwyth, N.L.W., Peniarth 390, 179rv = p. 357 (s. xiii med.)

Printed: Hart, ECNE, pp. 201-3 ex MSS 1, 2; Sawyer, Burton, no. 27 ex MSS 1, 2; Hooke 1983, pp. 88, 90, bounds only.

Comments: Hart 1970/1, p. 24, on endorsement; Hart, ECNE, no. 91 and pp. 204-7, authentic, MS 1 perhaps a slightly later copy; Sawyer 1975/1, p. 34-5; Sawyer, Burton, pp. 47-8, authentic, MS 1 probably contemporary; Keynes 1980, p. 125 n. 135, pp. 133-4, 253-4, authentic, MS 1 probably original; Hooke 1983, pp. 88-91, on bounds; PN Staffs., i. 5 (citing wrong S no.), 16; BA Facs., p. 5, original; Keynes 1980/1, p. 216, on a witness.

A. Stafford, William Salt Library, 84/4/41: original, parchment, 285 x 460 mm., damaged by folding and bad repairs
Endorsements:
(1) in a hand of s. xiii: Ethelredus Rex. Wlfrico Bromleg' .
(2) in a medieval hand: XXVII

Px Pollente perpetualiter domini nostri Iesu Cristi regno . Huius instabilitas uitae fortuitis atteritur casibus . ac uariis uilescendo meroribus . terminum sue commutabilitatis iamiamque praesignat affuturum ; ut ueritatis praesagio predicta eius multiforma malorum iacula electorum corda non ad desperationem seu tedium diuini amoris peruertant ; uerum etiam ad desideria regni celestis . et ad piae deuotionis famulatum magis magisque acuant ; iuxta illud dominicum . His autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra ; quoniam appropinquat redemptio uestra . Huiusmodi diuini documenti oraculis premonitus ego Aeðelred rex Anglorum . cuidam meo fideli ministro a populis Wulfric apellato . quandam ruris trium scilicet cassatorum in loco quem accole uicini æt Bromleage cognominant partem impendo ; ut ipse dum sospitatem uitae habuerit illam sibi in usum necessarium sicut mater ei largita est uoti compos optineat ; et post uitae suae terminum cuicumque sibi placuerit relinquat superstiti . Consistat autem suprascripta tellus ab omni seruitute secura . tribus exceptis . expeditione . arcis . pontisue constructione . Qui uero nostrum hoc donum euertere laborauerit ; timeat se in profundo auerni inmersum aeternaliter torqueri : nisi quantotius a sua peruersitate discedat . Attamen si quislibet antiquum siue nouum protraxerit libellum . et hanc nostram titulationem superare nisus fuerit . binis mortis periculis obiurgetur obnoxius . quia aut rapina . aut furto illum subdole adeptus est . Huiusmodi terminus predicta tellus circumducitur .

of ðam lytlan hlawan to þan longan snapan on ða stræte forþ æfter strete oð cume to þan readan ?con 7 ðær ðwers ofer ða wuda þæt cyme in pire broces heafde 7 æfter pire broc ðæt hit gæþ in bliðe up æfter bliþe oð hit cyme in ceabbe broc æfter broce þæt cume in ðan forde from ðan forde æfter þære strete þeligeð cumb welle léa oð cume on þa grene wege 7 forð æfter grene wege oð hit cymeþ æft to ðan lytlan lauwan . ðus hit hæfde eadelm 7 ælfred 7 æþelwold swa swa hit Wulfsige ðé blaca 7 æscbryht hit geærdeden heom .

Hic libellus caraxatus est anno incarnationis dominice .dcccc.xc.ui. indictione ix . his testibus consentientibus quorum nomina inferius annotantur .

+ Ego Æþelred rex Anglorum hoc nostrum donum firma ratione roborare curaui .
+ Ego Ælfric Dorouernensis ecclesiae archiepiscopus signum sanctae crucis imposui .
+ Ego Eadulf Eboracensis ecclesie archiepiscopus consensi .
+ Ego Ælfæah Wintoniensis ecclesie episcopus iussu domini mei annotaui .
+ Ego Uulfstan Lundoniensis ecclesie . episcopus assensum prebui .
+ Ego Ælfheah Licetfeldensis ecclesie episcopus adquieui .
+ Ego Æscwig Dorcensis ecclesie episcopus subscripsi .
+ Ego Ordbryht Australium Saxonum ecclesie episcopus titulaui .
+ Ego Godwine Hrofensis ecclesie episcopus non restiti .
+ Ego Alfwold Cridiensis ecclesie episcopus confirmaui .
+ Ego Uulfsige Scireburnensis ecclesie episcopus inpressi .
+ Ego Sigar Uuyllensis ecclesie episcopus nil[.....]sui .
+ Ego Ealdred Cornubiensis ecclesie episcopus corroboraui .
+ Ego Sigeferð episcopus dignum iudicaui .
+ Ego Aðulf Herefordensis ecclesie episcopus consolidaui .
+ Ego Aelfðrið mater regis .
+ Ego Æþestan fil[ius re]gis .
+ Ego Ecgbyrht fili[us] regis .
+ Ego Eadmund filiu[s] regis .
+ Ego Eadred filius regis .
+ Ego Ælfsige abbas .
+ Ego Ælfweard abbas .
+ Ego Uulfgar abbas .
+ Ego Byrhtelm abbas .
+ Ego Leofric abbas .
+ Ego Byrht[ ]bbas .
+ Ego Keanulf abbas .
+ Ego Æþelric [a]bbas
+ Ego Aeþeluueard [..]x .
+ Ego Ælfric [d]ux .
+ Ego Leofþine dux .
+ Ego Leofsige dux .
+ Ego Æþelmær minister .
+ Ego Ordulf minister .
+ Ego Æþelmær minister .
+ Ego Byrhtwold minister .
+ Ego Æþelric minister .
+ Ego Æþelweard minister .
+ Ego Wulfweard minister .
+ Ego Leofwine minister .
+ Ego Leofwine R minister .
+ [E]go Siwerd minister
+ Ego Sired minister
+ Ego Godwine minister
+