S 429

A.D. 935. King Athelstan to the nuns of Shaftesbury; grant of 12 hides (manentes) at Tarrant Hinton, Dorset. Latin with English bounds.

Archive: Shaftesbury

MSS: BL Harley 61, 15rv (s. xv; Kelly, Shaftesbury, pl. 2 (opp. p. 123), in part)

Printed: K 366 and vol. iii. 410-11; B 708; Kelly, Shaftesbury, no. 9.

Comments: PN Worcs., p. 107, on place-name; Grundy, Dorset, 1938, pp. 82-6, on bounds; Finberg, ECW, no. 581, authentic; Keynes 1980, p. 44 n. 80; Forsberg 1984, pp. 5-6, 8, on details fo bounds; PN Dorset, iii. 110, 119-22, 274; Kelly, Shaftesbury, pp. 37-9, authentic.

Rubric: Aþelstanus rex hec (for hoc) in scripto bis sex manentes ad Tarentam Deo et ecclesie sancti Edwardi roboratum.

Regem regum Dominoque dominorum regnorum regnum sublimiter regente cunctorumque creaturarum quas ipse ante secula et in seculis seculorum ineffabiliter preordinatos moderando condicionis statum regulauit usuique terregeno ineffabiliter creata prolataque ad antropon salutem concessit duo inesse quibus tunc humanorum constat effectus actuum uoluntas scilicet atque potestas. Iccirco ille diuicie cum mentis intencione diligende sunt que numquam decipiunt, habentem nec in ipsa morte admittuntur, sed plus habundant dum cernitur quod amatur. Quapropter ego Aþelstanus nodante Dei gracia basileos Anglorum et eque tocius Britannie orbis Deicolarumque fylos atque curanculus eorum, non innocenter diuinam amonicionem obaudiens, partem ruris proprii iuris mei dicione subactam, in feruore amoris illius qui dixit, Date et dabitur uobis, 1 libens perpetuali libertate tribuendo condono Christicolis uirginibus etare matris Iesu seruientibus in loco celebri at Schaftesbiri bis sex manencium in loco qui uulgari diccione et appellatiua relacione nuncupatur ad Terentam seu supradiximus, eatinus ut sanctis conaminibus mellita assistentina oramina cateruatim importuniis precibus perpetrata crimina altithronum archontem ueniam impetrent omnimodo interdicamus, ita ut hec nostra donacio in sempiterno graphio cum signaculo sancte crucis confirmata sit. Eciam si quilibet altas litterarum discrepciones conferat uel antiquam cartulam, nichil aduersum hanc pretitulant constitucionem, sed nostri iudicii et signo sancte crucis erectione contempta fiant et ad nichillum ualeant. Sit autem predictum rus cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pratis, liber excepto hiis tribus, pontis et arcis constructione expedicionisque adiuuamine in cunctis successoribus. Hoc ius donacionis augendo conseruantibus feliciter perueniant inter celibes celestium turmarum et sine fine in eterna doxa letentur. Si quis autem quod non optamus infringere temptauerit hoc nostrum donum, sciat se in examine tremendi iudicii redditurum temeritatis audacium perpessum esse, nisi pura emendacione et singulta lamentacione emendauerit. Istis terminibus circumgirata esse uidetur.

Arest of Pimpern welle, and þanen to þare rede hane, and þanen to þare hwitendich, and þanen andlang dich to dungete, ut þurch þane wde, 7 þanen to þan stanegan crundel, 7 þanen to fildene lane uppende, 7 þanen to Terrente, 7 þanen anlang streames oð þanne ford, 7 þanen eft anlang herepaþes oð littlen wde, 7 þanne anlang þere fures one ðat dich, 7 þanen to tatanbeorge, and of þane berge anlang wic herepaþes to Chircelford, 7 of þanne forde to bacging berghe, 7 þanen on þane oþerne beoit, 7 þannen to horsedich, 7 þannen on worres berg, of þane beorge est on þone med ham suðewardne, 7 þanen on þat beorhlem be westen cockes þorne, 7 þanen þiyres ouer chelesberghe, 7 þanen wið norþen þanen graetem beorge, 7 þanne of dune to Pimpern on þa burnestowe middewardde, 7 þanen eft to Pimpernwelle.

Incipiente anno .xi. predicti regis prefatum donum consignatum est, anno ab incarnacione Domini nostri Iesu Christi .dccccxxxv., indiccione .vii.

Ego Athelstanus gracia Dei rex Anglorum prefatum donum cum sigillo sancte crucis confirmaui atque roboraui. +

Ego Wlfhelm Durubernensis ecclesie archiepiscopus titulaui triumphale signum superni rectoris. +

Ego Alfech Witaniensis ecclesie hierarchus tripudium sancte crucis impressi et ceteri. +