S 176

A.D. 814. Coenwulf, king of Mercia, to Wulfred, archbishop; grant of 30 iugera at Bingley's Island, Canterbury. Latin.

Archive: Canterbury, Christ Church

MSS: 1. Lost original
2. London, Lambeth Palace, 1212, p. 404-5 (s. xiii)

Printed: Somner 1640, pp. 508-9, ex MS 1; Somner 1703, Appendix, pp. 12-13; K 205 ex Somner; B 344 ex Somner and MS 2; Earle, pp. 98-9; Pierquin, Recueil, pt 1, no. 114.

Comments: Stevenson 1914, p. 703, genuine; Wallenberg, KPN, pp. 132-3, on place-names; Ward 1941, pp. 67-8, on topography; Potts 1943, p. 20, on topography; Tatton-Brown 1984, p. 7, on topography; Brooks 1984, pp. 170, 361 n. 76, treats as authentic; Keynes 1993/1, p. 114, cited.

+ In nomine sancti salvatoris Dei et domini nostri Jhesu Christi . Regnante ac gubernante eodem domino Jhesu simulque spiritu sancto gubernacula in imis et in arduis disponendo . ubique regit . Licet sermo sapientium consiliumque prudentium stabilis permaneat . Tamen ob incertitudine temporalium rerum divinis numinibus muniendo perscrutandos pro ignotis et incertis eventis stabilienda roborandaque in Deo vivo et vero sunt.

Quapropter ego Coenulfus gratia Dei rex Merciorum . viro venerando in Christi charitate summo pontificalis apice decorato Wlfredo archiepiscopo dabo et concedo aliquam partem terræ juris mei . quæ mihi largitor omnium bonorum Deus donare dignatus est pro intimo caritatis affectu . ut apostolus ait . 'hilarem enim datorem diligit Deus' . Et hoc est in loco qui dicitur Binnan ea circiter . xxx . jugera inter duos rivos gremiales fluminis quod dicitur Stur . Et hæc terra libera permaneat in perpetuam possessionem ecclesiæ Christi .

Quod si quisque huic largitioni contradixerit . contradicat ei Deus . et denegat ingressum cælestis vitæ .

Actum est hoc anno dominicæ incarnationis . dccc . xiiii o . indictione . vi a . his testibus consentientibus atque confirmantibus . quorum nomina nota sunt .

+ Ego Coenuulf gratia Dei rex Merciorum hanc donationis confirmationem signo crucis Christi roboravi .
+ Ego Wlfred archiæpiscopus consensi et subscripsi .
+ Ego Denebyrht æpiscopus consensi et subscripsi .
+ Ego Wlfhard æpiscopus consensi et subscripsi .
+ Signum manus Eadberhti ducis .
+ Signum manus Ealhheardi ducis .
+ Signum manus Ceolwlfi ducis .