S 957
A.D. 1020. King Cnut and Ælfgifu (Emma), his wife, to Evesham Abbey; grant of 4 hides (mansae) at Badby and Newnham, Northants. Latin.
Archive: Evesham
MSS: 1. BL Harley 3763, 65r (s. xii)
2. Bodleian, Top. Northants. c. 23, 5r-6v (s. xviii)
Printed: K 1316; Pierquin, Recueil, pt 5, no. 49.
Comments: Larson 1910, p. 725 n. 28, cited; VCH Northants., i. 286, forged on model of S 977; Hart 1970, p. 35, late forgery; HRH, p. 235, spurious, but subscriptions are consistent; Hart, ECNE, no. 18, spurious; Lawson 1993, p. 66 n. 29, pp. 155, 240, spurious; Keynes 1994/1, p. 50 n. 40, p. 52 n. 52, thoroughly disreputable copy of S 977.
+ Regnante domino nostro Iesu Christo imperpetuum. Quamobrem summopere festinandum est ad amoena arua laetitiae ubi ymnidicae iubilationis organa angelica dulcissimaque odoramina fragrantia rosarum a iustis idoneisque capiuntur naribus; ergo prodigiis manifestissimis sine aliqua intercapedine demonstratur quod ea quae saepissime arbitrantur retineri cum gaudio agillime transeunt sine laetitia. Quapropter ego Cnut diuino nutu Anglorum rex uocitatus et Algiwa mea collaterana pro redemptione animarum nostrarum, et praedecessorum nostrorum, et ob beneficium et reuerentiam nostri dilectissimi monachi nomine Euich, aecclesiae beatae Mariae uirginis et beati Egwini in Eouesham .iiii. mansas in Badebi et in Newæham, in aeterna concedimus haereditate, quatinus praedicta aecclesia in aeternum possideat cum omnibus utensilibus suis, campis, pascuis, pratis, siluis, deriuatisque aquarum cursibus. Istud ergo donum, ut iam praedixeram, maneat ab omni seruitio saeculari liberum, praeter arcis munimen, et pontis reaedificationem, et expeditionem. Praecipimus uero in nomine saluatoris ut si in postmodum quisquis alios libellos protulerit, nichil omnino contra istum praeualeant, sed sint condempnati et anatematizati et ad nichilum redacti, et iste semper firmus stabilisque permaneat, ad utilitatem se possidentis. Si quis autem, taetri daemonis fastu instinctus, hoc nostrum decretum infringere uoluerit, sit ipse a sanctae dei aecclesia consortio separatus, et infernalibus aeternaliter flammis cum Iuda Christi proditore cruciandus, nisi hic prius digna satisfactione poenituerit quod contra nostrum decretum deliquid. Acta sunt haec anno ab incarnatione domini .m.xx. his testibus consentientibus quorum hic inferius nomina caraxari uidentur.
Ego Cnut totius Britanniae monarcus meae largitatis donum agiae crucis + taumate roboraui.
+ Ego Ælfgiua regina stabilitatem testimonii confirmaui.
+ Ego Æðelnoð Dorobernensis aecclesiae archipraesul adquieui.
+ Ego Wulstan Eboracensis aecclesiae archipraesul consignaui.
+ Ego Æðelricus episcopus in nomine saluatoris iubente rege sub testimonio optimatum hanc scedulam dictitando perscribere iussi.
+ Ego Godwine episcopus adquieui.
+ Ego Brihtwold episcopus subscripsi.
+ Ego Ælfsige episcopus astipulaui.
+ Ego Leofsige episcopus consolidaui.
+ Ego Ælmer episciopus testificaui.
+ Ego Æðelwyne episcopus non renui.
+ Ego Godwine dux.
+ Ego Yric dux.
+ Ego Leofric miles.
+ Ego Ælfwine miles.
+ Ego Ælfsige abbas.
+ Ego Leofwine abbas.