S 953
A.D. 1018. King Cnut to St German's minster, Cornwall; grant of privileges. Latin.
Archive: Exeter (ex St Germans)
MSS: Exeter, D. & C., 2071 (s. xi2; OS Facs., ii, Exeter 10)
Printed: OS Facs., ii, Exeter 10, with translation.
Comments: Bishop 1955, pp. 194-5, on script; Chaplais 1966, pp. 22-3 (no. 22), probably forged soon after the Norman Conquest, scribe also appears in manuscripts from Exeter (= 1981, XV pp. 22-3); HRH, p. 237, subscriptions are consistent, but 'original' a forgery; Keynes 1980, p. 27 n. 41, p. 100 n. 51, p. 126 n. 136, Exeter forgery modelled on S 880; Olson 1989, p. 77 n. 115; Dumville 1993, pp. 132-4, on script; Lawson 1993, p. 66 n. 29, pp. 173, 238, suspicious, local production; Keynes 1994/1, p. 52 n. 51, p. 68 n. 143, probably spurious but witness-list from a genuine text.
+ Rector altipolorum culmine . atque architector . summe fabrice etheree aule ex nichilo quidem cuncta creauit celum . scilicet et terram . et omnia que in eis sunt . Candida quidem angelica agmina solem luna lucidaque astra que super firmamento sunt . Mundi autem fabricam inerrabili disponens ordine ut genesis testatur . et hominem .vi. die formavit ad similitudinem suam Adam uidelicet quadriformi plasmatum materia . Unde nunc constat genus humanum que in terris moratur . et ima terra lauarica latibula ubi et lucifer cum decimo ordine per superbiam de celo ruit . Sed et hoc inuidet pestifer chelidrus protoplastum a deo conditum intellexerat . ut hoc impleret a quo ipse miser et [satellites illius] de celo proiecti sunt . heu quidem boni creati sunt sed miserabiliter decepti . Ideoque inuidus zabulus totis uiribus homini inuidet . suadet mulieri mulier uirum persuasionem atque per inobedientiam ambo decepti sunt fraudulenter per gustum pomi ligni uetiti atque amenitate paradisi deiecti sunt in hoc erumpnoso seculo et letum sibi ac posteris suis promeruerunt atque in tetrum abyssi demersi sunt . Sed hoc misericors et piisimus pater indoluit perire tamdiu nobilem creaturam sui imaginem misertus est generi humano . misit nobis in tempore id est post quinque milia annorum proprium filium suum ut mundum periturum iterum renouaret ut sicut mulier genuit mortem in mundo . ita per mulierem enixa est nobis uita in mundo . Et sicut per delictum Ade omnis corruimus . ita per obedientiam Christi omnis surreximus . et sicut mors per lignem intrauit ita et uita per lignem sancte crucis uenit et antiquum inimicum superauit . et fortis fortem alligauit et in imo baratro retrusit . iuste periit . qui iniuste decepit . Adque omnes antiquos sanctas turmas a fauce pessimi leonis eripuit . et ouem perditam in humeris posuit et ad antiquam patriam reduxit . et decimam ordinem impleuit . Quapropter ego . Cnut . largiflua summitonantis prouidentia rex Anglorum et cunctigenarum Albionis populorum prout et eo amplius mei deuotissimi predecessores fecisse comprobantur toto mentis [ad uisu] diuina reaedificare templa curabo . Quicquid uero tepius uel neglegentius quacumque ex causa eos egisse compertus fuero . instantissime emendare studebo . Omne igitur territorium monasterii beati uidelicet sancti Germani Cornubie regionis cathedram episcopalem omnium regalium tributorum libera sit . atque laxata ui exactorum operum penaliumque causarum necnon et futura conprehensione cunctaque seculi grauidine absque sola expeditione si magna necessitas coegerit atque libera perpetualiter permaneat pro amore domini nostri Iesu Christi atque eiusdem sancti confessoris Germani episcopi . necnon et beatorum omnium sanctorum pro redemptione anime mee et pro absolutione criminum meorum . Ea uidelicet ratione et nemo prepositus uel alius prepotens temerarius audeat se aliquid intromittere in his prefatis terris preter episcopum supradictam cathedram insidentem . Quicumque ergo hoc augere atque multiplicare uoluerit amplificet deus bona illius in regione uiuentium paceque nostra conglutinata uigens et florens et inter agmina beatitudinis tripudia succedat qui nostre donationis muneri consentiat . Si quis uero tam epylempticus philargirie seductus amentia quod non optamus hanc nostre elemosine dapsilitatem ausu temerario infringere temptauerit . sit ipse alienatus a consortio sancte dei aecclesiae necnon et a participatione sacrosancti corporis et sanguinis Iesu Christi filii dei per quem totus terrarum orbis ab antiquo humani generis inimico liberatus est . et cum Iuda Christi proditore sinistra in parte deputatus ni prius hic digna satisfactione humilis penituerit quod contra sanctam dei ecclesiam rebellis agere presumpserit nec in uita hac practica ueniam . nec in theorica requiem apostata optineat ullam . sed eternis baratri incendiis trusus iugiter miserrimus crucietur . Anno dominice incarnationis . millesimo octauo decimo . indictione .i. scripta est hec cartula munificentie singrapha . his testibus consentientibus quorum inferius nomina decusatim domino disponente caraxantur.
Ego Cnut Brittannie totius Anglorum monarchus hoc agie crucis taumate roboraui.
Ego Lefingus Dorobernensis aecclesie archiepiscopus prefati regis beniuolentie letus consensi.
Ego Wulfstan Eboracensis basilice primas insegnis hoc donum regale confirmaui.
Ego Ælfgifo regina humillima adiuui
Ego Ælfsige episcopus assensum prebui.
Ego Godwine episcopus dictando titulaui.
Ego Byrihtwold episcopus dignum duxi.
Ego Aþelwine episcopus dignum iudicaui.
Ego Bruhtwine episcopus confirmaui.
Ego Eadnoð episcopus consolidaui.
Ego Burhwold episcopus conclusi.
Ego Þurcyld dux.
Ego Yric dux.
Ego Æþelweard dux.
Ego Eylaf dux.
Ego Godwine dux.
Ego Hrani dux.
Ego Byrihtwig abbas.
Ego Æþelsige abbas.
Ego Byrihtmær abbas.
Ego Ælfsige abbas.
Ego Ælfere abbas.
Ego Aþelwold abbas.
Ego Þoryd minister.
Ego Aslac minister.
Ego Tobi minister.
Ego Ælfgar minister.
Ego Odda minister.
Ego Ordgar minister.
Ego Ælfgar minister.
Ego Ælfmær minister.
Ego Ælfged minister.
Ego Byrihtric minister.
Ego Wulfmer minister.
Ego Wulfwerd minister.
Ego Leofgar minister.
Ego Leofsige minister.
Ego Leofnoð minister.
Ego Eadsige minister.
Ego Brihtwine minister.
Ego Byrihtmær minister.