S 666
(A.D. 956 [i].) King Eadwig to Wiferth, his faithful vassallus; grant of 10 hides (mansae) at Knoyle, Wilts. Latin with English bounds.
Archive: Wilton
MSS: BL Harley 436, 3r-4v (s. xiv)
Printed: Hoare, Reg. Wilton, pp. 2-3; K 462 and vol. iii. 451; B 956; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 109.
Comments: Grundy, Wilts. 1920, pp. 21-2, bounds describe West Knoyle; Darlington 1955, p. 91; Finberg, ECW, no. 284, authentic; Dumville 1979, p. 8 n. 6; Keynes 1980, pp. 52-3, 62 n. 110, on the basis of witness-list, classifies as 956 'Group One' diploma.
In nomine patris et filii et Spiritus Sancti Amen ;
Aetheriarum presentiumque productor ex nichilo rerum ante omne tempus condidit Deus angelicam videlicet creaturam et informem materiam . qua ignis aqua terra aer . prima elimenta astiterunt . ex quibus omnia que videntur esse sumpserunt insuper genus humanum . Sed dum variatis ordinibus sicut modo apparet in posteris alii principes alii subditi concrescentes majores minores condonaverunt .
Ego igitur Eadwi . rex totius Albionis . X . mansas quod Cnugel vocitatur meo fideli vassallo . nomine . Wiferð . In hereditatem perpetuam libenter concedo .
Et cuicumque voluerit dare post obitum liberalem habeat potestatem .
Þis sint þa land gemæro þa . X . hida to Cnugel . In þæs cumbes heafde to þas cingis gemære west ofer þone cnol to þæn seoh tore to þru broce of þruce on wulfa broc . þonan on welinga ham . þonan on winterburnan . þanon on nunnena dene on þes hlinces heafod . þanon to sahl beorge . þær of dune andlanges shlades up andlang dene up to gosa beorge 7 so to eadan dic . andlang eadan dic to þas cumbes heafode ;
Ego Eadwi . rex . tocius Albionis hoc donum signo sancte crucis roboravi .
Ego Odo archiepiscopus inpressi .
Ego Ælfsige episcopus consensi .
Ego Wulfsige episcopus adquievi .
Ego Osulf episcopus confirmavi .
Ego Daniel episcopus rege jubente conscripsi .
Ego Eadgar clito roboravi .
Ego Æþelstan dux testis .
Ego Aedelsige dux testis .
Ego Eadmund dux testis .
Ego Ælfsige Minister testis .
Quisquis igitur hoc donum conservare voluerit custodiat Deus illum hic et in futuro . Si quis vero quod absit violare temptaverit dies ejus non dimidiaverit et penam sentiat sempiternam Amen ;