S 657
A.D. 958. King Eadwig to Wulfric, his most faithful minister; grant of 5 hides (cassati) at Denchworth, Berks. Latin with English bounds.
Archive: Abingdon
MSS: BL Cotton Claud. B. vi, 62rv (s. xiii)
Printed: K 1215; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 252-4; B 1034; Kelly, Abingdon, no. 81.
Comments: PN Berks., i. 8, 12, 292-3, ii. 472; Gelling, ECTV, no. 90, authentic, same bounds as S 529; Kelly, Abingdon, no. 81, authentic; cf. S 529, 687.
Rubric: Carta regis Edwii de Dencheswrthe.
Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo, omnium uisibilium et inuisibilium creatore inperpetuum regnante et a summo celi fastigio omnia regnorum iura disponente. Cunctis ea que sunt uera cernentibus manifestum est quod presentis uite prosperitas mundi strepitu deficiendo corrumpitur. Nunc igitur de rebus temporalibus si bene dispensentur eterna iusticia comparatur. Unde ego Eaduuig rex Anglorum gubernator et rector cuidam meo fidelissimo ministro qui ab incunabulis sue infantilitatis nomen accepit Uulfric .v. cassatos perpetualiter concedo, in illo loco ubi ruricole appellatiuo usu ludibundisque uocabulis nomen indiderunt æt 'De'necesuurþe. Habeat autem possideatque uite sue tempore meum regale donum et postquam uniuersita'ti's uiam adierit cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predicta terra cum omnibus ad se rite pertientibus libera, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem quod non optamus hanc nostram donationem infringere uel mutare satagerit, horribiles inferni fusci ualuas sentiat atque terribiles demonum cohortes suis obtutibus dementer aspiciat.
Istis terminis hec tellus ambita uidetur. Ðis sind þa land gemæro æt Dencesuurþe. Ærest on Cilla riþe, þæt west on muttic on þa dic on ordulfes gemæro to Ceawan hlæwe, 7lang dic on Land broc, 7lang broces to þam norþarn Deneceswurþe gemæra, þonon east ryhte eft on Cillan riþe, þonon þær sud þær [we ær] onfengon. Þat licgað þær þa þreo hida on þan norþan Deneceswyrðe undælede.
+ Ego Eaduuig Rex Anglorum indeclinabiliter concessi.
+ Ego Ælfsinus presul sigillum agie crucis inpressi.
+ Ego Byrhtelm consignaui.
+ Ego Osulf episcopus confirmaui.
+ Ego Alfuuold episcopus adquieui.
+ Ego Daniel episcopus non renui.
+ Ego Eadmund dux.
+ Ego Æþelsige dux.
+ Ego Ælfric dux.
+ Ego Ælfheah minister.
+ Ego Ælfgar minister.
+ Ego Ælfred minister.
+ Ego Ælfuuig minister.
+ Ego Ælfsige minister.
+ Ego Uulfgar minister.
+ Ego Uulfric minister.
Hec carta scripta est anno dominice incarnationis dcccclviii., indiccione .i.