S 642
A.D. 957. King Eadwig to Æthelred, his faithful minister; grant of 10 hides (mansae) at Upton (Lovell), Wilts. Latin with English bounds.
Archive: Wilton
MSS: BL Harley 436, 31r-32v (s. xiv)
Printed: Hoare, Reg. Wilton, pp. 18-19; K 468; B 992; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 112.
Comments: Hoare, Modern Wilts., ii. 82; Grundy, Wilts. 1920, pp. 60-2, on bounds; Drögereit 1935, pp. 391-4; Darlington 1955, p. 93; Finberg, ECW, no. 285, authentic.
Þis his þare . X . hida boc æt Ubban tune þe Eadwig cing gebocode Æþerede his þeine on eche yrfe .
Domino dominorum dominante .
In secula seculorum regna regnorum huius presentis seculi transeant sicut ignominica et omnes gloria et locus huius mundi peribit et non sunt eterna sed superna eterna sunt .
V[n]de ego Eadwic rex Anglorum Cuidam meo fideli ministro quem vocitant non nulli noto vocamine . Æþelred . X . mansas perpetualiter concedo . Illic ubi Anglica appellatione dicitur . æt Ubbantune .
Eatenus ut hoc diebus suis possideat tramitibusque vite sue . Et postquam universitatis via adierit cuicumque voluerit eternaliter derelinquat . Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo Cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscantur tam in magnis quam in modicis rebus . Campis . pascuis . pratis . Silvis
sine expeditione . et pontis . arcisve Instructione .
Si quis autem infringere temptaverit quod absit sciat se reum omni hora vite sue et tenebrosum Tartarum non evadere . nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit .
Predicta siquidem tellus istis terminis circumcincta clarescit .
Þis synt þa land gemere to Ubbantune . Aerest of langan forda on hægdune westewearde . þonon forþ 7lang dic on bican brache 7lang dic on finbeorh . þonon on hundes geat . of hundes geata swa cynrices gemære sceat 7 ubbantuninga gemære on wilig þonne up 7lang wilig eft on langan ford .
Hec carta caraxata est . Anno dominice incarnationis . DCCCC LVII . Indictione . XV .
Ego Eadwig rex prefatam donationem concessi .
Ego Odo Archiepiscopus cum sigillo sancte crucis roboravi .
Ego Ælfsinus presul sigillum agye crucis impressi .
Ego Osulf episcopus consignavi .
Ego Byrhthelm episcopus adquievi .
Ego Wulfsige episcopus Corroboravi .
Ego Byrhthelm episcopus Subscripsi .
Ego Alfwold episcopus Non renui .
Ego Daniel episcopus conclusi .
Eadmund dux .
Aeþelsige dux .
Aelfgar miles .
Byrhtferþ miles .
Aelfheah miles .
Aelfsige miles .
Aeþelgeard miles .
Aelfred miles .
Aelfric miles .
Aelfwine miles .
Aelfwig miles .
Cynric miles .