S 375
A.D. 909. King Edward to Frithestan, bishop of Winchester; confirmation of title to 40 hides (mansiones) at Alresford, Hants. Latin.
Archive: Winchester, Old Minster
MSS: BL Add. 15350, 20rv (s. xii)
Printed: K 1090; Thorpe, pp. 163-5; B 623; Pierquin, Recueil, p. 3, no. 73.
Comments: Robertson, Charters, p. 288, doubtful; Finberg, ECW, no. 41 and chapter vii, esp. pp. 237-9, spurious but authentic basis possible; John 1965, pp. 414-16; Hart 1970/1, p. 26 (no. 35), spurious; Wormald 1988, no. 29; Keynes 1992, p. 86 n. 137, spurious; Keynes 1994/2, p. 1145, suspicious; cf. S 814.
Donum et restitutio siue confirmatio regis Eadwardi de Alresforda ad uetus cenobium .
Summo atque eterno rege eternaliter regnante atque omnia visibilia et inuisibilia ordinabiliter atque incommutabiliter dispenssante et gubernante intelligens omnia pene preterita dicta uel facta que in antecessorum nostrorum diebus euenerunt fusce obliuioni tradita nisi ea que discrete et sapienter litterarum apicibus commendata sunt coniciensque presentia et futura eodem modo labi nisi prefato ordine litterarum caretteribus 'diligenter' et studiose a presentium et futurorum temporum regibus et presulibus insignita fuerint .
Quapropter ego Eadward diuina indulgente clementia Angul Saxonum rex rogatus fui a meo dilecto episcopo . Friðestano territoria ecclesie dei cui deseruiebat pertinentia nouis litterarum apicibus renouare et ueterum librorum monimenta recenti recuperata auctoritate restaurare . Idcirco uotis eius libenter obtemperans renouare studui territorium illius telluris que Alresford usitato dicitur uocabulo prefato episcopo cathedram beati Petri apostolorum principis Paulique eiusque 'co'apostoli presidenti uti . Cenwald . atque Ine . Egcbyrthque . mei antecessores domino nostro Iesu Christo omnium rerum conditori eterna concesserant libertate .
Prefatum equidem rus pro stupro cuiusdam militis cui accommodatum fuerat ut censum singulis annis persolueret indictum a prefata ecclesia iniuste abstractum nuper fuerat . sed Denewlf Uuentane ecclesie cathedram illo in tempore regens pateram centum auri siglis appendentem regi qui tunc temporis Angul Saxoniam regebat . Licet non iuste tribuit . et possessionem ad usus succedentium presulum ecclesie Dei restituit .
Precauendo igitur ne tale periculum posteris futuro tempore miserabiliter eveniat . Ego Eadwardus . diuina largiente gratia Angul Saxonum rex . et Plegmund . Dorubernensis ecclesie archiepiscopus ceterique suffraganei quorum inferius uocabula notantur . In nomine alme Trinitatis atque indiuidue unitatis precipimus . tam Friðestano eiusdem Wentane sedis episcopo quam cunctis eius successoribus ut nulli secularium militum nec ipsum rus nec aliud aliquot ad ecclesiam Dei pertinens pro munere quolibet ne talis perturbatio ecclesie Dei contingat ut per stuprum prefati militis contigit . dare uel accommodare presumat . Qui autem temerarius nefas interdictum presumpserit . anathema sit . Et auctoritate beati Petri cuius possessio est dampnatus intereat . nisi cum eiulato magno quod contra nostrum decretum abstulit penitendo ante obitum suum restituerit .
Hec cartula scripta est . Anno ab incarnatione domini . dccccviiii . Indictione . xii . Maneat igitur gratis terminibus ueterum librorum manifestatione harum . xlrum . mansionum quantitas indissoluta his testibus infra notatis unanimi consentientibus iudicio .
Ego . Eadward . rex hanc restaurationem a me renouatam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui . quando episcop'i'um Uuentane ciuitatis in duas parrochias diuisi .
Ego Plegmund . archiepiscopus mellifluam donationem prefati regis subscripsi cum signaculo sancte crucis .
Ego Friðestan . episcopus cum consilio eiusdem regis hoc roboraui atque conexi cum triumpho eterni regis .
Ego Wulfsige episcopus conexi et subscripsi .
Ego Wighelm episcopus conexi et subscripsi .
Ego Celmund episcopus conexi et subscripsi .
Ego Æðelweard frater regis
Ego Æðelstan filius regis
Ego Ælfweard filius regis
Ego Osferð Dux consensi .
Ego Orlaf Dux consensi .
Ego Beorhtulf Dux consensi .
Ego Ordgar Dux consensi .
Ego Heahferð Dux consensi .
Ego Werulf presbyter .
Ego Æþelstan presbyter .
Ego Beornstan presbyter .
Ego Ealhstan presbyter .
Ego Deormod minister .
Ego Withbrord minister .
Ego Odda minister .
Ego Ælfwold minister .
Ego Ælfred minister .
Ego Aðulf minister .
Ego Æþelferð minister .
Ego Wulfheard minister .
Ego Ælfric minister .
Ego Wulfhelm minister .
Ego Uffa minister .
Ego Ælfstan minister .
Ego Ælfreð minister .
Ego Elfstan minister .
Ego Ælfstan minister .
Ego Wulfhere minister .
Ego Adulf minister .
Ego Wulfhun minister .
Ego Wullaf minister .
Ego Buga minister .
Ego Ælfred minister .
Ego Æðelnoð minister .
Ego Wulfric minister .