S 295

A.D. 844. Æthelwulf, king of Wessex, to the church at Sherborne; grant of 2 hides (cassati) at Osanstoc. Latin.

Archive: Sherborne

MSS: BL Add. 46487, 14r (s. xii)

Printed: Hearne, Collections, iii. 449, incomplete; Finberg, ECW, no. 642; O'Donovan, Sherborne, no. 4.

Comments: Finberg, ECW, no. 642, spurious; O'Donovan, Sherborne, pp. xxii, xxv, xxxvi, 11-12, very poor forgery, probably produced after episcopal seat moved to Salisbury, formulation and witness-list a mixture of 7th- and 9th-century elements, Osanstoc possibly formed part of Stoke Abbott, Dorset.

Rubric: Carta .ii. hidarum apud Osanstoke

In nomine Dei nostri saluatoris . Omnia que uidentur temporalia sunt - et que non uidentur eterna sunt . Quapropter ego Æþelwulf rex Occidentalium Saxonum dabo .ii. cassatos eo in loco qui Osanstoc nuncupatur . ad locum sancte Scireburnensis ecclesie pro redemptione anime mee et pro redemptione filiorum meorum qui ibi requiescunt . hoc est Aþelbald rex et Æþelberht rex cum omnibus bonis que ad illum locum pertinent . Si quis uero hanc donationem meam minuere temptauerit ; sciat se coram Christo reddere rationem in die iudicii . Scripta est autem hec syngrapha anno dominice incarnationis .dcccxliiii. his testibus consentientibus .

+ Ego Æthelwulf rex .
+ Ego Hædde episcopus .
+ Ego Aldhelm episcopus .
+ Ego Freanwulf dux .
+ Ego Hamgyls abbas .
+ Ego Hunfrið abbas .
+ Ego Osric dux .