S 144

A.D. 757 x 796 (Freoricburna, Surrey). Offa, king of Mercia, to the church at Woking, Surrey; grant of 20 hides (manentes) at Woking. Latin.

Archive: Peterborough

MSS: 1. London, Soc. Ant., 37v-38r (s. xii med.)
2. Peterborough, D. & C., 1, 130v (s. xiii)

Printed: K 168; Mon. Angl. (rev. edn), i. 380 (no. 4); B 275; Pierquin, Recueil, pt 1, no. 88.

Comments: Stubbs 1861/1, p. 205, cited; Stenton 1933, p. 323, shows signs of antiquity, probably belongs in Offa's reign (= Stenton 1970, p. 189); Gelling, ECTV, no. 316, authentic; Scharer 1982, p. 274, dubious.

+ In trino nomine divinitatis individuæ . Juste a nobis pietatis opera persolvenda sunt . Iccirco ego Offa ipso piissimo præordinante Deo rex Merciorum rogatus a venerabili abbati meo nomine Pusa . simul et a præfecto meo vocabulo Brorda . ut aliquam liberalitatem ejus ecclesiæ quæ sita est in loco ubi dicitur Woccingas concederem . quod et libenter facere juxta eorum petitionem providi . et pro expiatione piaculorum meorum domino devote largitus sum ; et ut memoria nominis mei apud eandem æcclesiam pro domino perpetualiter perseveret . Hæc est ergo præfata munificentia quam in posteros protelatam decrevi . xx tantum manentium in loco in quo illud monasterium situm est . ut absque impedimento secularium negotiorum ac regalium tributorum sive expeditionum aut jussionum incognitarum . soli domino serviens sancta congregatio juris sui ac dominationis potestate propria non privetur .

Si quis vero hanc prædictam liberalitatem extraneorum sive regum sive judicum vel etiam principum in modico seu in magno irritam ducere aut infringere temptaverit . sciat se in magno judicii die districtam ac tremebundam coram Christo atque angelis ejus subire sententiam .

Actum publice ac confirmatum in regione Suthregeona . villa regali . nomine Freoricburna . Consentientibus una mecum ac roborantibus idoneis testibus ac principibus . quorum nomina infra tenentur asscripta .

Ego Offa regia dignitate præditus hanc donationem a me confirmatam manu propria per crucis signum confirmavi .
Signum manus Brordan præfecti .
Signum manas Berhtuualdi principis .
Signum manus Bryni .
Signum manus Aldheri comitis .