S 1277
A.D. 877 (Winchester). Tunbeorht, bishop, to the refectory of his brethren (at Winchester); grant of 5 hides (manentes) at Nursling, Hants. Latin with English bounds.
Archive: Winchester, Old Minster
MSS: BL Add. 15350, 113rv (s. xii)
Printed: K 1063; B 544; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 57.
Comments: P>A.D. 877 (Winchester). Tunbeorht, bishop, to the refectory of his brethren (at Winchester); grant of 5 hides (manentes) at Nursling, Hants. Latin with English bounds.
Donum Tunbyrhti episcopi de Nuhtscilli'n'gæ .
In nomine Dei summi omnia quæ in huic labenti sæculo ad solacium data sunt ; temporalia sunt . Et ea vero quæ in æterna patria sanctis promissa sunt sine fine permanebunt .
Iccirco ego Tunbiorht episcopus cum consensu huius familie . fratribus intus ad refectorium aliquam partem terræ in æternam hereditatem concedens donabo id est quinque manentium in loco qui dicitur æt Nutscillinge liberam ab omnibus terrenis difficultatibus omnium gravitudinum sive a pastu regis . principis . exactoris . 7 ab omni ædificiorum opere tributo a parvaredis a taxationibus quod dicimus wite redenne omnium rerum sæcularium perpetualiter libera sit excepta expeditione 7 pontis ædificatione . Et hoc actum est in Wentana civitate anno ab inca'r'natione domini . dccc . lxxvii . Hii sunt termini terre . Ærest from ðæm hlidgate scioteþ se merc on gearnes egæ . ðonne be suðen hriod eg on terstan . ðonon andlang testan on mercfrot . ðonon anlang fliotes on boddingmed . ðonon on boddanstan . ðonon ut on aclieh . ðonon on stemnes peð . ðonon on grindanbroc . ðonon on heslea on ðere byri hyrne . ðonon ut on hedenes dene . suð ut on ðet hlid gæt .
Ego Tunbiorht episcopus hoc signum alme crucis propria manu imposui .
Ego Ælred consensi 7 subscripsi .
Ego Dudda .