S 1214

A.D. 962. Vua (? Ufa), the Hwede, vicecomes of Warwick, to Evesham Abbey; grant of 6.5 hides at Wixford and Temple Grafton, Warwicks. Latin.

Archive: Evesham

MSS: BL Harley 3763, 64r (s. xii)

Printed: K 493; B 1092.

Comments: Hart, ECNE, no. 56, probably forged 1097 x 1104, forger has modelled his text on a contemporary royal diploma; Sawyer, Burton, p. 31, spurious.

Regnante Deo imperpetuum architectorio . Qui sua ineffabili rite potentia omnia disponit atque gubernat . vicesque temporum . hominumque mirabiliter discernens . terminumque incertum prout vult equanimiter imponens . 7 de secretis celorum glorie . humaneque nature misteriis docet . ut cum his fugitivis evi rebus ac transitoriis possessiunculis jugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt . Unde Ego Vua the hwede vicecomes Warwichie aliquam juris mei partem . id est sex mansas 7 dimidiam illuc ubi ruricolae vocitant Wihtlachesforde 7 Greftone pro redemptione anime mee 7 spe salutis eterne . ad ecclesiam beate virginis Marie . 7 beati Ecgwini que sita est in Eovesham . consentiente domino meo rege Eadgaro . imperpetuum concedo . Maneat igitur hoc meum immobile donum eterna libertate jocundum . cum universis que pertinent sibi . tam in magnia quam in minimis rebus . Campis . pascuis . pratis . silvis . excepto communi labore expeditione pontis . arcisve coedificatione . Si quis autem reprobus falsis machinationibus per aliquam scripturam meum donum subvertere conatus fuerit . sit ipse in profundum chaos igneis nexibus mancipatus . 7 ejus memoria caligine mortis obtecta . nisi hic assiduis precibus prius optabilem consequi mereatur indulgentiam . Hec carta caraxata est anno dominice incarnationis . dcccc . lxii . indictione. v . Et huius doni constipulatores extiterunt . quorum inferius nomina caraxari videntur .

Ego Eadgar rex Anglorum præfatam donationem concessi .
Ego Dunstanus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donum cum sigillo sancte crucis confirmavi .
Ego Oscitel archiepiscopus Eboracensis ecclesia consensi .
Ego Brihthelm episcopus consensi .
Ego Alfwold episcopus consensi .
Ego Osulf episcopus consensi .
Ego Oswold episcopus consensi .
Ego Aðulf episcopus consensi .
Ego Ælfstan episcopus consensi .
Ego Aðelwold abbas consensi .
Ego Ælfere dux consensi .
Ego Ælfeah dux consensi .
Ego Eadmund dux consensi .
Ego Æaðelstan dux consensi .
Ego Æðelmund dux consensi .
Ego Æðelwold dux consensi .
Ego Brihtnoð dux consensi .
Ego Ælfgar minister consensi .
Ego Brihtferð minister consensi .
Ego Ælfw[i]ne minister consensi .
Ego Osweard minister consensi .
Ego Osulf minister consensi .
Ego Ælfsige minister consensi .
Ego Eanulf .
Ego Alfwold .
Ego Æðelw[i]ne .
Ego Ælfric .
Ego Wulfric .
Ego Æðelweard .
Ego Æðelsige .